Duo Seraphim


Duo Seraphim clamabant alter ad alterum:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth:
plena est omnis terra gloria ejus.

Tres sunt qui testimonium dant in caelo:
Pater et Verbum et Spiritus Sanctus:
et hi tres unum sunt.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth:
plena est omnis terra gloria ejus.